This page needs to be proofread.
697
HEADERTEXT.
697

Miscellaneous Observations. 697 Freinshemio, item ei, qui codicem Agricolae correxit, uno consensu illud ut vel post nomen Vitellii vel ante id addendum censentibus. Jam eosdem illos, qui faventes comitatem boni- tatemque in Vitellio vocabant id, quod medium inter vitium et bonum, aut vitio etiam propius, consentaneum est simul ipsa vitia pro virtutibus interpretatos esse : quare faventes esse subjectum verbi interpretabantur probabile est : qui Vitellii vitia pro virtutibus venditasse dieuntur aviditate ini- perandi^ hoc est, non quod ab illo ipsis cupiebant imperari (quae mira fuerit sententia), sed quod ipsi vellent imperii Vitelliani participes esse, ut alibi (Hist. iv. 25.) : Plerceque civitates adversus nos armatcB spe libertatis^ et si eoouissent servitium^ cupidine imperitandi. Verum quod probabile diximus, faventes esse subjectum verbi intei^pretabantur^ id certum fiet considerantibus, quam absonum sit alterum sub- jectum, quod solum pro illo adscisci queat, istud dicimus miris verborum ambagibus prolatum, quod in noviciis edi- tionibus cum voce interpretabantur conjungitur, " multi in utroque eocercitu sicut modesti quietique^ ita mali et strenur Nam qui Vitellii vitia pro virtutibus interpretabantur, nonne iidem ejus humilitatem comitatis et bonitatis nomine celebra- verint ? nonne iidem in faventibus numerandi fuerint ? Cur igitur diviso subjecto comitatis bonitatisque laudes Vitellio Si faventibus tributae dicantur, vitia ejus autem pro virtutibus interpretati esse non illi faventes, sed nescio qui " multi in utroque exercitu et modesti et mali?" Num vero potuit veri simile haberi, modestos et quietos eodem quo malos et strenuos animo amplexos esse Vitellium, eadem ista, quam Tacitus nominat, aviditate imperandi qualicunque (neque enim in hac re judicanda interest, quomodo banc dictionem explices) esse ductos et Vitellio obstrictos ? Denique num, si illi multi subjectum vocis interpretabantur sunt^ uUa est vis istius comparationis, sicut modesti quietique^ ita mali et strenui? Immo perversa, absurda, sana ratione prorsus destituta est haec sententiarum compositio, quam ne tironi quidem condones : " Sicut modesti quietique Vitellii vitia pro virtutibus interpretabantur, ita etiam, mali et strenuV : ad quam interpretationem quum malos et strenuos, novarum rerum studiosos, procliviores bonis et quietis fuisse par sit, saltem in versa ratione dicendum erat : " sicut mali et strenui.