This page needs to be proofread.
698
Miscellaneous Observations.

ita modesti quietique". Postremo quod Tacitus de legatis legionum judicium addidit, Sed profusa cupidine et insigni temeritate legati legionum, Alienus Cæcina et Fabius Valens, non ullo interiore nexu cum prioribus sententiis conjunctum est, si ilia "multi in utroque eccercitu sicut modesti quietique ita mali et strenui[" nihil sunt nisi subjectum verbi interpretabantur: turn demum hoc, quod diximus, de Csecina et Valente judicium recte compositum cum prioribus erit, si Taciti de aliis prascesserit judicium, quibus deinde opponantur legati legionum. Et profecto nihil in Tacito magis spectandum quam interior sententiarum nexus, quem ille tanto servat diligentius, quanto sibi in particulis, quibus quaeque jungantur, omittendis plus sumpsit libertatis. Ne multa: postquam Tacitus faventium de Vitellio judicia paucis proposuit, quinam huic in utroque exercitu potissimum dediti fuerint, quinam insigniter faverint, eumque ad audendum facinus impulerint, novam orsus rerum seriem explicat. Erant hi Valens et Caecina; quorum audaciam et cupiditatem singularem ut extolleret gradatione, tribus verbis primum monuit, in duobus illis exercitibus, apud quos bona Vitellii fama erat, fuisse sane multos modestos quietosque, qui nihil molirentur novi, verum fuisse etiam multos malos simul et strenuos, qui ad Vitellium adjuvandum eique impe- rium trademdum essent prompti : quae sententia sine particula conjunctiva infertur, quod, ut diximus, nova incipit argumentationis series: sed in malis illis strenuisque potissimos fuisse duos legatos legionum, deinceps addit, utrumque eximia et cupidine, quæ malorum est, et temeritate, quæ strenuorum. Vides verba "profusa cupidine et insigni temeritate" nexu intimo referri ad ilia præcedentia "mali ef strenui"; atque etiam verba "in utroque exercitu", ideo apposuit quod insequens sententia priori arctissime conjuncta est : quippe Caecina superioris, Valens inferioris exercitus legatus fuit. Quae quum ita sint, apta Tacito elocutio redditur revocanda pristina distinctione, quam pessimi critici mutarunt ; universus vero locus ita scribendus est : Nec consularis legati mensura, sed in majus omnia accipiehantur. Et ut Vitellius apud severos humilis, ita comitatem honitatemque faventes vocabant, quod sine modo, sine judicio donaret sua, largiretur aliena; simul aviditate imperandi ipsa vitia pro virtutibus interpre-