Page:The Elizabethan stage (Volume 4).pdf/199

This page needs to be proofread.

Terentianas fabulas. Quam ob rem tandem quaeso? Nihil, inquiunt, praeter lasciuiam ac turpissimos adolescentum amores habent, quibus lectoris animum corrumpi necesse sit. Facile vnde libet corrumpitur qui corruptus accesserit. Syncerum nisi vas, quodcunque infundis acescit. Itane isti religiosuli ad caetera vel vtilissima talpis caeciores, ad vnam, si qua est, lasciuiam capreae sunt? Imo capri ac stolidi nihil sibi praeter nequitiam, qua sola imbuti sunt (indocti quippe iidemque mali), rapientes, non vident quanta illic sit moralitas, quanta vitae instituendae tacita exhortatio, quanta sententiarum venustas. Neque intelligunt totum hoc scripti genus ad coarguenda mortalium vitia accommodatum, imo adeo inuentum. Quid enim sunt comoediae, nisi seruus nugator, adolescens amore insanus, meretrix blanda ac procax, senex difficilis, morosus, auarus? Haec nobis in fabulis, perinde atque in tabula, proponuntur depicta; vt, quum in moribus hominum quid deceat, quid dedeceat, viderimus, alterum amemus alterum castigemus. En, in Eunucho Phaedria ille ex summa continentia in summam ineptiam amore, tanquam morbo validissimo, immutatus, adeo vt eundem esse non cognoscas; quam pulchro exemplo docet amorem rem esse et miserrimam et anxiam, instabilem et prorsus insaniae turpissimae plenam. Assentatores istos, pestilens hominum genus, Gnatonem suum, artis suae principem, spectare iubeto. Iactabundi et sibi placentes, quales diuitum plerosque imperitos videmus, Thrasonem suum spectent ac tandem cum sua magnificentia quam ridiculi sint intelligant.

Sed de his latius (quum [quae] de litteris scripsimus edemus) nostra leges, volente quidem Deo. Ad praesentem locum satis fuerit tetigisse comoedias Terentianas; modo recte legantur, non modo non ad subuertendos mores, verum etiam ad corrigendos maximopere valere, certe ad Latine discendum plane necessarias iudicauerim. An potius istud ex Catholicon, Huguitione, Ebrardo, Papia caeterisque ineptioribus sperare iubebunt? Mirum vero si his authoribus quis quid Latine dicat, cum ipsi nihil non barbare locuti sint. Huiusmodi amplectatur, qui balbutire volet; qui loqui cupiet, Terentium dicat, quem Cicero, quem Quintilianus, quem Hieronymus, quem Augustinus, quem Ambrosius et iuuenes didicere et senes vsi sunt; quem denique nemo, nisi barbarus, non amauit.


ii. 1523-31. Iohannes Ludovicus Vives.

(a)


[From Commentary on St. Augustine, De Civitate Dei (1522), viii. 27. The book was placed on the Index Expurgatorius, 'donec corrigatur', and Rainolds, Th' Overthrow of Stage-Playes, 161, says that this was one of the offending passages. Vives, a Spaniard by birth, was lecturer at Louvain 1520-3, mainly in England 1523-8, and at Bruges 1528-31.]


At qui mos nunc est, quo tempore sacrum celebratur Christi morte sua genus humanum liberantis, ludos nihil prope a scenicis illis veteribus differentes populo exhibere, etiam si aliud non dixero satis turpe existimabit quisquis audiet, ludos fieri in re maxime seria. Ibi ridetur Iudas, quam potest ineptissima iactans, dum Christum prodit: