ibi discipuli fugiunt militibus persequentibus, nec sine cachinnis et actorum et spectatorum: ibi Petrus auriculam rescindit Malcho, applaudente pullata turba, ceu ita vindicetur Christi captiuitas. Et post paulum, qui tam strenue modo dimicarat, rogationibus unius ancillulae territus abnegat magistrum, ridente multitudine ancillam interrogantem, et exibilante Petrum negantem. Inter tot ludentes, inter tot cachinnos et ineptias solus Christus est serius et seuerus. Quumque affectus conatur moestos elicere, nescio quo pacto non ibi tantum, sed etiam ad sacra frigefacit, magno scelere atque impietate, non tam eorum qui vel spectant vel agunt, quam sacerdotum, qui eiusmodi fieri curant. Sed hisce de rebus loquemur forsan commodiore loco.
(b)
[From De Tradendis Disciplinis, iii. 6 (1531, Opera, vi. 328).]
After comparing the Latinity of Plautus and Terence for school
purposes, he adds:
Ex vtroque cuperem resecta quae pueriles animos iis vitiis possent polluere ad quae naturae quasi nutu quodam vergimus.
(c)
[From De Causis Corruptarum Artium, ii. 4 (1531, Opera, vi. 99).]
Venit in scenam poesis, populo ad spectandum congregato, et ibi
sicut pictor tabulam proponit multitudini spectandam, ita poeta
imaginem quandam vitae; vt merito Plutarchus de his dixerit, Poema
esse picturam loquentem, et picturam poema tacens, ita magister est
populi, et pictor, et poeta: corrupta est haec ars, quod ab insectatione
flagitiorum et scelerum transiit ad obsequium prauae affectionis, vt
quaecunque odisset poeta, in eum linguae ac stili intemperantia
abuteretur: cui iniuriae atque insolentiae itum est obuiam, primum
a diuitibus potentia sua, et opibus, hinc legibus, quibus cauebatur,
ne quis in alium noxium carmen pangeret: tum inuolucris coepit
tegi fabula; paullatim res tota ad ludicra, et in vulgum plausibilia,
est traducta, ad amores, ad fraudes meretricum, ad periuria lenonis,
ad militis ferociam et glorias; quae quum dicerentur cuneis refertis
puerorum, puellarum, mulierum, turba opificum hominum, et rudium,
mirum quam vitiabantur mores ciuitatis admonitione illa, et quasi
incitatione ad flagitia, praesertim quum comici semper catastrophen
laetam adderent amoribus, et impudicitiae; nam si quando addidissent
tristes exitus, deterruissent ab iis actibus spectatores, quibus
euentus esset paratus acerbissimus. In quo sapientior fuit qui nostra
lingua scripsit Celestinam tragicomoediam; nam progressui amorum,
et illis gaudiis voluptatis, exitum annexuit amarissimum, nempe
amatorum, lenae, lenonum casus et neces violentas: neque vero
ignorarunt olim fabularum scriptores turpia esse quae scriberent, et
moribus iuuentutis damnosa . . . Recentiores in linguis vernaculis
multo, mea quidem sententia, excellunt veteres in argumento deligendo.
Nullae fere exhibentur nunc publicae fabulae quae non
delectationem vtilitate coniungant.