Page:The Lives of the Most Eminent English Poets, Volume 1.djvu/299

This page has been proofread, but needs to be validated.
ROCHESTER.
289
Poema CI. V . Joannis Passeratii,

Regii in Academia Parisiensi Professoris,

Ad ornatissimum virum Erricum Memmium.

Janus adest, festæ poscunt sua dona Kalendæ,
Munus abest festis quod possim offerre Kalendis.
Siccine Castalius nobis exaruit humor?
Usque adeò ingenii nostri est exhausta facultas,
Immunem ut videat redeuntis janitor anni?
Quod nusquam est, potius nova per vestigia quæram.
Ecce autem partes dum sese versat in omnes
Invenit mea Musa nihil, ne despice munus.
Nam nihil est gemmis, nieil est pretiosius auro.
Huc animum, huc igitur vultus adverte benignos;
Res nova narratur quæ nulli audita priorum,
Ausoniæ Graii dixerunt cætera vates,
Ausoniæ indictum nihil est Græcæque Camœnæ.
E cœlo quacunque Ceres sua prospicit arva,
Aut genitor liquidis orbem complectitur ulnis
Oceanus, nihil interitus & originis expers.
Immortale nihil, nihil omni parte beatum.
Quòd si hinc majestas et vis divina probatur,
Num quid honore deûm, num quid dignabimur aris?
Conspectu lucis nihil est jucundius almæ,
Vere nihil, nihil irriguo formosius horto,
Floridius pratis, Zephyri clementius aura;
In bello sanctum nihil est, Martisque tumultu:

Vol. I.
U
Justum