III.
ACT OF CONDEMNATION BY THE COUNCIL OF CERTAIN PAMPHLETS, &c.
Reverendissimi Patres,—Ex quo Sacrosancta Synodus Vaticana, opitulante Deo, congregata est, acerrimum statim contra eam bellum exarsit; atque ad venerandam, eius auctoritatem penes fidelem populum imminuendam, ac si fieri posset, penitus labefactandam, contumeliose de ilia detrahere, eamque putidissimis calumniis oppetere plures scriptores certatim aggressi sunt non modo inter heterodoxos et apertos Crucis Christi inimicos, sed etiam inter eos qui Catholicae Eeclesiae filios sese dictitant, et quod maxim e dolendum est inter ipsos eius sacros ministros.
Quae in publicis cuiusque idiomatis ephemeridibus, quaeque in libellis absque auctoris nomine passim editis et furtive distributis, congesta hac de re fuerint probrosa mendacia, omnes apprime norunt, quin nobis necesse sit ilia singillatim edicere. Verum inter anonymos istiusmodi libellos duo praesertim extant, gallice conscripti sub titulis: Ce qui se passe au Concile et La dernière heure du Concile, qui ob suam calumniandi artem, obtrectandique licentiam ceteris palmam praeripuisse videntur. In his enim nedum huius Concilii dignitas ae plena libertas turpissimis oppugnantur mendaciis, iuraque Apostolicae Sedis evertuntur; sed ipsa quoque SSm̃i Dñi Nostri augusta persona gravibus lacessitur iniuriis. lam vero Nos officii nostri memores, ne silentium nostrum, si diutius protraheretur, sinistre a malevolis hominibus interpretari valeat, contra tot tantasque obtrectationes vocem extollere cogimur, atque in conspectu omnium vestrum, Bmi Patres, protestari ac declarare: falsa omnino esse et calumniosa quaecumque in praedictis ephemeridibus et libellis effutiuntur, sive in spretum et contumeliam SSm̃i Dñi Nostri et Apostolicae Sedis, sive in dedecus huius Sacrosanctae Synodi, et contra assertum defectum in ilia legitimae libertatis.
Datum ex Aula Concilii Vaticani, die 16 Iulii 1870.
Philippus Card. De Angelis Praeses.
Antonius Card. De Luca Praeses.
Andreas Card. Bizzarri Praeses.
Aloisius Card. Bilio Praeses.
Hannibal Card. Capalti Praeses.
Iosephus Ep. S. Hippolyti, Secretarius.