Page:The Works of Abraham Cowley - volume 1 (ed. Aikin) (1806).djvu/123

This page has been proofread, but needs to be validated.
DEDICATORIA.
3
Ah mihi si vestræ reddat bona gaudia sedis,
Detque Deus doctâ posse quiete frui!
Qualis eram, cum me tranquillâ mente sedentem
Vidisti in ripâ, Came serene, tuâ;
Mulcentem audîsti puerili flumina cantu;
Ille quidèm immerito, sed tibi gratus erat.
Nam, memini ripâ cum tu dignatus utrâque,
Dignatum est totum verba referre nemus.
Tunc liquidis tacitisque simul mea vita diebus,
Et similis vestræ candida fluxit aquæ.
At nunc cœnosæ luces, atque obice multo
Rumpitur ætatis turbidus ordo meæ.
Quid mihi Sequanâ opus, Tamesisve aut Thybridis unda?
Tu potis es nostram tollere, Came, sitim.
Felix, qui nunquam plus uno viderit amne!
Quique eadem Salicis littora more colit!
Felix, qui non tentatus sordescere mundus,
Et cui pauperies nota nitere potest!
Tempore cui nullo misera experientia constat,
Ut res humanas sentiat esse nihil!
At nos exemplis fortuna instruxit opimis,
Et documentorum satque supérque dedit.
Cum capite avulsum diadema, infractáque sceptra.
Contusásque hominum sorte minante minas,
Parcarum ludos, & non tractabile fatum,
Et versas fundo vidimus orbis opes.