Page:Ante-Nicene Christian Library Vol 12.djvu/104

This page does not need to be proofread.

90 THE MISCELLANIES. [Book hi. velint relinquere proprium, non sunt ex destinato animi pro- posito continentes, sed propter odium conceptum adversum eum, qui creavit, nolentes iis uti, quse ab ipso sunt creata. Sed hi quidem, qui propter impium, quod cum Deo gerunt, bellum, emoti sunt ab iis cogitationibus, quse sunt secundum naturam, Dei longanimitatem contemnentes et benignitatem, etsi nolunt uxorem ducere, cibis tamen utuntur creatis, et aerem respirant Creatoris, ut qui et ejus sint opera, et in iis, quae sunt ejus, permaneant, et inauditam ac novam quamdam, ut aiunt, annuntiatam audiunt cognitionem, etiamsi hoc quo- que nomine mundi Domino deberent agere gratias, quod hie acceperint Evangehum. Sed adversus eos quidem, cum de principiis tractabimus, accuratissime disseremus. Philosophi autem, quorum mentionem fecimus, a quibus cum malam esse generationem impie didicissent Marcionitse, tanquam suo dogmate gloriantur, non earn volunt esse natura malam, sed anima, quae veritatem divulgavit. Animam enim, quam esse divinam fatentur, in hunc mundum deducunt, tanquam in locum supplicii. Oportet autem animas in corpus immissas expiari ex eorum sententia. Non convenit autem amplius hoc dogma Marcionistis, sed iis, qui censent in corpora in- trudi, et iis alligari, et quasi ex vase in vas aliud transfundi animas. Adversus quos fuerit aliud dicendi tempus, quando de anima tractabimus. Videtur itaque Heraclitus maledictis insequi generationem : " Quoniam autem," inquit, " nati volunt vivere, et mortes habere, vel potius quiescere ; filios quoque relinquunt, ut mortes fiant." Clarum est autem cum eo convenire Empedoclem quoque dicentem : Deflevi et luxi, insolitum cernens miser orbeni'. Et amplius : Mortua nam ex vivis fecit, species commutans. Et rursus : Hei mihi ! quam inf elix homimim genus atque misellum ! Litibus ex quantis prognati et planctibus estis ? Dicit autem Sibylla quoque : Mortales homines, caro qui tantum, et nihil estis ;