The Works of the Rev. Jonathan Swift/Volume 7/Ad Amicum Eruditum Thomam Sheridan

AD AMICUM ERUDITUM THOMAM SHERIDAN. 1717.

DELICIÆ Sheridan Musarum, dulcis amice,
Sic tibi propitius Permessi ad flumen Apollo
Occurrat, seu te mimum convivia rident,
Æquivocosque sales spargis, seu ludere versu
Malles; dic, Sheridan, quisnam fuit ille deorum,
Quæ melior natura orto tibi tradidit artem
Rimandi genium puerorum, atque ima cerebri
Scrutandi? Tibi nascenti ad cunabula Pallas
Astitir; & dixit, mentis præsaga futuræ,
Heu, puer infelix! nostro sub sidere natus;
Nam tu pectus eris sine corpore, corporis umbra;
Sed levitate umbram superabis, voce cicadam:
Musca femur, palmas tibi mus dedit, ardea crura.
Corpore sed tenui tibi quod natura negavit,
Hoc animi dotes supplebunt; teque docente,
Nec longum tempus, surget tibi docta juventus,
Artibus egregiis animas instructa novellas.
Grex hinc Pæonius venit, ecce, salutifer orbi;
Ast, illi causas orant; his infula visa est
Divinam capiti nodo constringere mitram.
Natalis te horæ non fallunt signa, sed usque
Conscius, expedias puero seu lætus Apollo
Nascenti arrisit; sive illum frigidus horror
Saturni premit, aut septem inflavere triones.
Quin tu altè penitusque latentia semina cernis,
Quæque diu obtundendo olim sub luminis auras
Erumpent, promis; quo ritu sæpè puella
Sub cinere hesterno sopitos suscitat ignes.
Te dominum agnoscit quocunque sub aëre natus:
Quos indulgentis nimium custodia matris
Pessundat: nam sæpè vides in stipite matrem.
Aureus at ramus, venerandæ dona Sibyllæ,
Æneæ sedes tantùm patefecit Avernas;
Sæpè puer, tua quem tetigit semel aurea virga,
Et cœlum, terrasque videt, noctemque profundam.