Open main menu

The Works of the Rev. Jonathan Swift/Volume 7/Carberiæ Rupes

CARBERIÆ RUPES.


IN COMITATU CORGAGENSI. 1723.


ECCE ingens fragmen scopuli, quod vertice summo
Desuper impendet, nullo fundamine nixum
Decidit in fluctus: maria undique & undique saxa
Horrisono stridore tonant, & ad æthera murmur
Erigitur; trepidatque suis Neptunus in undis.
Nam, longâ venti rabie, atque aspergine crebrâ
Æquorei laticis, specus imâ rupe cavatur:
Jam fultura ruit, jam summa cacumina nutant;
Jam cadit in præceps moles, & verberat undas.
Attonitus credas, hinc dejecisse Tonantem
Montibus impositos montes, & Pelion altum
In capita anguipedum cœlo jaculâsse gigantum.
Sæpe etiam spelunca immani aperitur hiatu
Exesa è scopulis, & utrinque foramina pandit,
Hinc atque hinc a ponto ad pontum pervia Phœbo.
Cautibus enormè junctis laquearia tecti
Formantur; moles olim ruitura supernè.
Fornice sublimi nidos posuere palumbes,
Inque imo stagni posuere cubilia phocæ.
Sed, cum sævit hyems, & venti, carcere rupto,
Immensos volvunt fluctus ad culmina montis;
Non obsessæ arces, non fulmina vindice dextrâ
Missa Jovis, quoties inimicas sævit in urbes,
Exæquant sonitum undarum, veniente procellâ:
Littora littoribus reboant; vicinia latè,
Gens assueta mari, & pedibus percurrere rupes,
Terretur tamen, & longè fugit, arva relinquens.
Gramina dum carpunt pendentes rupe capellæ,
Vi salientis aquæ de summo præcipitantur,
Et dulces animas imo sub gurgite linquunt.
Piscator terrâ non audet vellere funem;
Sed latet in portu tremebundus, & aëra sudum
Haud sperans, Nereum precibus votisque fatigat.